- THEOGNIS
- I.THEOGNISEpiscopus Niceaensis, discipulus Luciani martyris. Sub Diocletiani persecutione, idolis adolevit, postea Arium sectatus: proin motus sede, mox tamen restitutus est, amore nihilominus haereseos semper mordicus retentô. Baron. in Annal.II.THEOGNISPoeta Graecus, Olymp. 59. natus Megaris, non Siciliae, ut Plato putavit, sed Atticae, ut ex ipso Theognide non obscure colligit Val. Harpocration, Croesi temporibus fuit, sed diu supervixit, nempe ad initium belli Persici.Theognis alter Comicus, sed frigidus adeo, ut Χίων, sive Nix diceretur. Euseb. in Chron. Voss. de Poet. Graec. c. 4. et 6. Scalig. Vide Aristoph. Acharn. et Schol. Lil. Girald. etc. Aetatem eius indicat, quod cum Euripide a Nicomacho sit victus, Theognis (alius ut arbitratur Vossius, tam a Tragico, quam ab eo, cuius Γνώμας habemus) volumen composuit de sacrificiis Rhodiis, cuius ex operis 2. libro testimonium petit Athenaeus, l. 8. Theognis dux quidam Atheniensium, cuius meminit Polyaenus, Stratagem. l. 5. c. 28. p. 397. Unus item e sectatoribus Arii. Socr. Hist. Eccles. l. 1. c. 8.III.THEOGNISvide Theogenes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.